monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56 > 17 > 96 > 80 > 33 > 34 > 6 > 36
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXXV. DE HAGENBUCHA . <<<     >>> XXXVII. DE SALEWIDA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXXVI. DE WIDA [Salicis species.---Deest in ed., ut sequentes num. 37-39.].

1 Wida frigida est, et vitia designat, quia pulchra esse videtur; et hominibus minus utilis est, nisi quod in quibusdam exterioribus rebus ei famulatur, sed ad nulla medicamenta valet, nam fructus et succus eius amarus est et ad usus hominis non valet, quia si quis eam comederet, melancoliam in ipso excitaret et augeret, et eum amarum interius faceret, et sanitatem ac laetitiam in eo minueret.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.172

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik