Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXXV. DE HAGENBUCHA [III, 44].
1 | Hagenbucha plus frigida est quam calida, et quamdam prosperitatem in natura ostendit . Accipe autem ramusculos eius cum foliis, cum virides sunt, et eos in lacte vaccarum aut ovium, et non in lacte caprarum, coque, et tunc eiusdem ramusculis et foliis abiectis, lac idem cum farina aut cum ovis para, ut comedi possit; et sic mulieres illae, in quibus conceptus perire solet, quae tamen steriles non sunt, sed fecundae, id lac hoc modo paratum saepe comedant, et eis ad fecunditatem et ut conceptum retineant multum prodest. |
2 | Sed et de ramusculis eiusdem arboris cum foliis in aqua coque, et sic balneum fac, et illum qui amens, id est hirnwutig, est, impone, et abrasis capillis eius, lineum pannum in eadem intinguat, et ipso panno sic madefacto et calido caput eius in eodem balneo assidue calefac; et postquam balneum exierit, eum in lectum depone, et tunc de fructu eiusdem arboris in aqua coque, et aqua effusa, eundem fructum coctum et calidum super caput illius pone, et panno simul constringe ut ita obdormiat, et hoc saepe faciat, et melius habebit, et sensus suos recipiet. |
3 | Et si quis malas maculas in corpore suo habuerit, de ligno eius, scilicet span [hastulam ed.], sub cortice eius abscide et ad ignem calefac, et eisdem maculis, id est flecken ita calidum superpone, et evanescent . Sed et homini bonum est et utile, ut de ligno eiusdem arboris apud se semper habeat. |
4 | Nam hagenbucha et alia ligna, in quibus quaedam prosperitates ostenduntur, ut supra dictum, si in aliqua domo in igne ardent, ibi aerei spiritus et dyabolicae illusiones recedunt et dedignando fugiunt, quia ibi aliquam prosperitatem sentiunt. Et si quis homo circa noctem in silva benachtet aut in meridie quiescere voluerit, sub hagenbucha et sub umbra eius iaceat, et dormiat, et maligni spiritus tanto minus illusiones suas et horrores circa eum parabunt. |
5 | Sed et sub aliis arboribus in quorum natura aliqua prosperitas esse ostenditur, homo iacere et quiescere potest, ad devitandos dyabolicos horrores, praecipue tamen sub hagenbucha. |