monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXXII. DE BIRCKA . <<<     >>> XXXIV. DE SPYNELBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXXIII. DE FORNHAFF [Deest in ed.].

1 Fornhaff plus calida est quam frigida et humida, sic et moerorem signat, nec felicitatem in natura sua habet. Sed succus eius ad unguenta et collyria multum valet, ita ut si quis unguenta parat de succo ramusculorum eius, ipsis unguentis adde, et fortiora et meliora fiunt; vel si quis collyria facit, eis de eodem succo modicum addat, et oculos in lumine ardere facit et clarius videre; simpliciter autem et singulariter ad nulla medicamenta per se valet, quia succus eius per se nimis fortis esset, nisi cum aliis condimentis temperaretur.
2 Sed tamen si pestilentia, id est schelmo, pecora vexat et occidit, recentes ramos eiusdem arboris ante ipsa pecora pone, ut odorem eorum capiant; ubi eaedem arbores nascuntur, illuc ipsa pecora duci facito, et odor earum per nares ipsorum transeat, et abinde inciperent husten et eicere putredines, quae in naribus et in capitibus eorum sunt, et ita pestis quae ea vexat evanescet.
3 Sed tamen cavendum est ne eadem pecora quidquam de arboribus illis gustent, ne inde laedantur et doleant.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.171