monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 30
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXIX. DE ARLA . <<<     >>> XXXI. DE YBENBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXX. DE AHORN [Acer pseudoplatanus.] [III, 40].

1 Ahorn [Platanus ed.] frigida est, et etiam sicca est, et quaeque exterrita signat [Et etiam---signat deest in ed.]. Et qui cottidianas et diuturnas febres habet, ramos arboris huius cum foliis in aqua coquat, et ita cum aqua illa saepe balneet, et mox cum de balneo exierit, subteriorem corticem eius contundat et succum exprimat, et in purum vinum fundat, et ita frigidum post praefatum balneum bibat, et hoc saepe faciat, et diuturnae febres in eo cessabunt, atque foeditates et tempestates ipsarum in eo evanescunt [Atque---evanesc. om. ed.]. Et si quis [Reliqua huius capituli cum editione non concordant quae sic se habet: «Postquam acuta febris hominem invasit, hoc remedium faciat, et aliquantum levius habebit, et ad sudorem suavius perveniet. Ergo de ligno platani, et bis tantum de sicca salice, et in frigidam aquam modicum abradat, et tantum agrimoniae eidem imponat; et eam frequenter bibat, et levius dolebit. Quod si remedium istud ad quintam, vel ad sextam diem distulerit, ei poste a non proderit. Et si quis in aliquo loco de paralysi fatigatur, de ligno eius valde calefaciat, et calidum super locum doloris ponat et melius habebit. Sed et si alicui nares inflantur, ille terram quae circa radicis platani est valde calefaciat, et super nares suas ad noctem ponat, et ita per parvam horam iaceat, et melius habebit.] in aliquo membrorum suorum a gicht fatigatur, de ligno eiusdem arboris accipiat et ad ignem valde calefaciat, et ita calidum super locum ubi dolet, ponat, et gicht fugabitur.
2 Vel si idem lignum ibi integrum pati non poterit, tunc de eodem ligno calefacto scobat, et super locum, ubi dolet, ponat, et ligamine desuper constringat, et melius habebit. Sed et si alicui nares suae aliqua infirmitate inflantur, id est erblasent, illam terram, quae circa radices huius arboris est, valde calefaciat, et super nares suas ad noctem ponat, et ligamine eam ibi constringat, et ita per parvam horam iaceat, et hoc saepe faciat, et inflatio illa evanescet, et melius habebit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.169