1 | Aspa [Tremulus ed.] calida est, et nimietatem designat . Et cum aliquis infans in cunis iacens multotiens inter cutem et carnem sanguine perfunditur et vulneratur, ita quod inde valde dolet, accipe nova et recentia folia Aspen, et ea super simplicem pannum lineum pone, et sic eundem infantem ipsis foliis et eidem panno involve, ac eum ad dormiendum colloca, et vestibus tege, ut sudorem emittat et virtus foliorum istorum extrahit, et sanabitur. Sed et si quis virgichtigit est, aut si quis frigidum stomachum habet, corticem eiusdem arboris, cum viridis est accipiat, et lignum eius exterius usque ad interius cor eius, et non ipsum quod dicitur cor arboris, et in minuta frusta inscidat, et in aqua coquat, et tunc eamdem aquam cum ipsis lignis in dolium fundat, et in eis balneet, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit, et etiam frigidus stomachus eius calidus erit, et sic uterque melius habebit . In Maio quoque accipe corticem eiusdem arboris, et exterius lignum eius usque ad cor, et haec in minuta frusta inscide, et in mortario contunde, et succum ab eis exprime, et ipsum succum aliis unguentis, quae paras, adde, et tanto plus valent , contra omnes pestes quae hominem fatigant in capite, et in dorso, et in lenden, in stomacho ac incaeteris membris eius, et tanto plus malos humores compescunt. |