monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 27
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXVI. DE FAGO . <<<     >>> XXVIII. DE ASPA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXVII. DE ASCH [Fraxinus excelsior.] [III, 37].

1 Asch [Fraxinus ed.] magis calida est quam frigida, et consilium signat [Et cons. signat om. ed.]. Et si quispiam aut in latere aut in aliquo alio membro suo a gicht fatigatur, velut omnia membra eius fracta et zustoszen sint, folia Asch in aqua coque, et infirmum nudum et in linteamen pone, et aqua illa effusa, eum ipsis foliis ita coctis et calidis ubicunque circumpone, et praecipue in loco illo, ubi dolet, et hoc saepe fac et melius habebit [Et hoc habebit om. ed.]. Quod si etiam cerviseam de avena parare volueris absque hoppen, sed tantum cum grusz et plurimis foliis de Asch additis coque, et cervisea ista stomachum bibentis purgat, et pectus eius leve et suave facit. [Et si caprae aliquo modo infirmantur, folia fraxini eis saepe ad comedendum dentur, et curabuntur. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.168