monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 26
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXV. DE QUERCU. . <<<     >>> XXVII. DE ASCH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXVI. DE FAGO [Fagus silvestris.] [III, 36].

1 [Edit., brevissime, «Fagus in recto temperamento caloris e t. Et si quis de foliis fagi, cum recentia sunt, pulmentum parat, et comedat, et si etiam de fructu eius comedit, eum non laedit, sed pinguis inde efficitur. Si autem asinus in capite dolet, homo cineres fagi, de quibus lixivia facta est, calidos ante ipsum ponat, et fumum ab eis egredientem in os et in nares asini transire permittat.»] Fagus in recto temperamento et aequalis caloris et frigiditatis est et utrumque in ea bonum est. Et disciplinam significat. Et cum folia fagi iam procedere incipiunt, sed cum nondum ad plenum apparent, vade ad ipsam arborem, et ramum eius sinistra manu apprehende, et scultellam in dextra tene, et dic: «Tuam viriditatem ideo abscido quod omnes humores hominis qui in alienam viam et iniustam gelwe fellis vertuntur emendes, per vivens Verbum, quod hominem absque contritione eius fecit;» et manu sinistra ramum tene, dum omnia verba haec dicis, et tunc eum in ferro quod calibs est abscide, et ramum istum id est usque anni circulum serva, et sic fac per singulos annos; et si quispiam homo in illo anno gelsucht habet, ex eodem ramo parva frusta abscide, et ea in vasculum pone, ac super ea modicum vini ter funde et totiens haec verba dic, et vinum super eadem frusta fundis. «Per sanctam scincturam [Sic. Scissuram? Cincturam?] sanctae incarnationis, qua Deus homo factus, abtrahe ab homine isto N. dolorem gelsucht,» et tunc vinum illud cum hastulis illis, quas abscidisti in patella vel in crucibulo calefac, et illi ieiuno ita calidum ad bibendum per tres dies da, et curabitur, nisi Deus nolit.
2 Sed et si quis ridden habet, accipe de fructu fagi, cum primum procedit, et eum in pura aqua, scilicet springbornen, commisce; et haec verba dic: «Per sanctam scincturam sanctae incarnationis qua Deus homo factus est, tu riddo, vos febres, defice et deficite in frigore et in calore tuo in homine isto N.;» et tunc aquam illam da illi ad bibendum; per quinque dies eam parabis, et si aut cottidianam aut quartanam habuerit, ab eis cito liberabitur, aut Deus eum liberare non vult.
3 Sed et radicem fagi adde, cum super terram apparet, et superiorem corticem eiusdem radicis aufer, et ibi de ea abscide quantum una incisione capere poteris, et dic: «Per primam ostensionem qua Deus hominem vidit in radice Mambre [Gen. XVIII, 1.], frange undas veneni hominis absque morte illius;» et iterum quantum capere potes secunda incisione abscide, et eadem verba dic; et simili modo tertiam incisionem in eadem radice, et ideo ter de eadem radices abscides, ne tibi per annum deficiat, et tunc haec frusta per circulum anni serva, et sic per singulos annos facies; et cum quispiam homo in illo anno freyszchlich, quod est selega, in corpore suo habuerit, tunc de una inscisione istarum hastarum modicum abscide et in vasculum pone, et de pura aqua springbornes modicum desuper ter funde, et haec verba totiens dic: «Per primam ostensionem, qua Deus in Iordane baptizatus est [Marc. I, 1.], per venenum hoc, absque morte hominis N. aufer ab eo omnem illam illusionem pestis huius, sicut et Iesus pura vita fuit;» et aquam istam per tres dies da illi ieiuno ad bibendum, et in unoquoque die quo eam bibit, illa eodem modo, ut praedictum est, parabis, et a freischlich liberabitur, nisi Deus prohibeat.
4 Et si quis de foliis fagi, cum nova et recentia sunt, mus parat et comedit, eum non laedit; vel si quis fructum eius comedit, ab illo non laeditur, sed pinguis inde efficitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.166

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik