monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6 > 38 > 11 > 8 > 35 > 9 > 9 > 26 > 82 > 18 > 17 > 16 > 6 > 96 > 31 > 25
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXIV. DE TILIA . <<<     >>> XXVI. DE FAGO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXV. DE QUERCU. [Quercus pedunculata.] [III, 35].

1 Quercus frigida est, et dura et amara est, sed amen modicum in ea ad plenum valet. Et nequitiam designat. Et ipsa dura et amara, nec ulla mollities in ea esse potest. Et etiam fructus homini ad comedendum non valet, nec etiam vermiculi lignum eius libenter comedunt. Sed si illud comedunt, cito desistunt et deficiunt [Sed tamen modic.---deficiunt om. ed.]. Sed tamen de fructu eius quaedam tortuosa [virtuosa ed.] animalia pascuntur et pinguia fiunt, velut porci sunt.
2 Ad medicamentum autem nec lignum nec fructus valent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.166