1 | Tilia magnum calorem habet, et calor ille totus in radice est, et illud in ramos et in folia ascendit, et fragilitatem signat . Et homo qui in corde dolet, interiorem radicem et illud quod in medietate radicis tiliae est accipiat, et in pulverem redigat, et pulverem illum cum pane saepe comedat, et in corde melius habebit. Sed in stirpe (?), non autem in ramis eiusdem arboris corticem aufer usque ad album lignum, cum in aestate viridis est, et tunc de ligno spechen abscide, et illud in aureum annulum perforatum pone, et super span [astulam ed.] viride vitrum, et non alium lapidem, ita tamen quod inter span et vitrum telam araneae aut baumwulle [bouvel ed.] ponas, ne vis eiusdem span vitrum pertranseat, et annulum illum in digito tuo semper porta, ita quod calor digiti tui ad illum span ascendat, et vis illius span digitum tuum et venas eius tangat, et haec fortissima virtus contra omnes periculosissimas pestes hominis, et eas ab homine prohibet, sicut vach aliquod vetat ne superveniens inundatio aquarum iniustum cursum faciant, etiam si istae pestes modice in homine inundentur . |
2 | Et in aestate, cum dormitum vadis, recentia folia tiliae oculis tuis superpone et totam faciem tuam cum eis tege, et oculos tuos clarificat ac puros facit. Et qui virgichtigit est, accipiat de terra quae circa radicem tiliae illius iacet, et eam in ignem ponas, et ignita, in asso balneo aquam desuper fundat, et sic balneet, et hoc per novem dies facias, et curabitur. |