monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17 > 7 > 16 > 2 > 64 > 50 > 19 > 29 > 55 > > 68 > 7 > 2 > 37 > 36 > 65 > 1 > 32 > 75 > 46 > 23
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXII. DE BUXO . <<<     >>> XXIV. DE TILIA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXIII. DE ABIETE [Pinus abies.] [III, 32].

1 Abies plus calida quam frigida est, et multas vires in se habet. Et fortitudinem significat [Et fortit, signif. ed. om.]. Nam in quocumque loco lignum abietis est, aerei spiritus illa magis odio habent et magis devitant, quam alia loca, et zauber [maleficia ed.] et magica ibi minus vigent et minus ibi praevalent quam aliis locis.
2 Accipe autem de cortice et foliis eiusdem arboris, et etiam de ipso ligno eius quaedam minutissima frusta incide, cum ipsa arbor viret, ita quod succum suum nondum amisit, ut in Martio et etiam in Maio est, et ad pondus medietatis istorum salviam adde, et tunc haec simul in aqua fortiter coque dum spissum fiat; et etiam butyrum, quod in Maio de bobus paratur, adde, et tunc per pannum cola, et sic unguentum fac.
3 Et si quis in capite dolet ita virgichtiget est vel hirnwudig, vel freneticus, et de fortitudine eius in corde deficiat, tunc eodem unguento cor eius primum perunge, et mox, abrasis capillis illius, caput eius eodem unguento perunge, et hoc aut secunda aut tercia die iterum fac, et caput eius sanitatem recipiet, et ad sensus suos redibit.
4 Sed et si quis in stomacho aut in splene dolet, illum eodem unguento propter defectum cordis ad cor primo perunge, et mox super stomachum, si in stomacho dolet, aut super splen, si in eo dolet, unguento perunge, et fortitudine sua totam cutem suam pertransibit, quod cito curabitur. Et qui in pectore demphet et hustet [tussitat ed.], et etiam in pulmone dolet, ita quod ei inflatur, et quod iam putrescere incipit, de ligno abietis, cum recens est et cum succus eius adhuc in eo est, in cineres incendat, ita quod nullus alius cinis addatur, et his cineribus bis tantum bibenellae, et feniculi tantum ut bibenellae, et liquiricii tantum ut dimidia pars bibenellae, et hoc simul in bono vino coque, modico etiam melle addito, et sic per saccellum colet, et luterdrang [purum potum ed.] faciat, et sic saepe bibat, et pectus purgabit, et pulmonem sanitati restituet, et sic ille curabitur.
5 Sed dum cancri hominem comedunt, ille semen abietis, quod in summitate crescit, super ignito latere in pulverem redigat, et super vulnus illud ubi cancri hominem comedunt [Ubi---comedunt, ed. om.] ipsum pulverem proiiciat, et cancri morientur. Sed et eundem laterem, super quem semen illud pulverizatum est, cum alio ignito lapide denuo fortiter calefaciat, et eum super vulnus illud, ubi cancri comedunt ita calidum ponat, et ipsi morientur [Sed et---morientur ed. om.]. Et si os tuum et labia ab aliqua infirmitate tument et inflantur, semen vel fructum abietis super laterem pone ad ignem calefactum, ut ab eo calidum fiat, non autem ad pulverem redigat [Non autem---redigat ed. om.], et ita calidum ori tuo saepe superpone, et tumor et inflatio cessabunt. [Sed abies---excitentur om. ed., quorum loco haec habet: «Si reuma superflue a naribus effluit, fumus de ligno abietis excipiatur, et fluor ille suavius solvetur et cessabit. Cineres quoque de ligno abietis fiant, et cum eis lixivia paretur, et caput lavetur; et caput sanat et oculos clarificat.»] Sed abies fortem calorem habet, et odor eius humores, qui in homine sunt, extorret, ita quod in quamdam inundationem vadunt.
6 Et homo odorem abietis non capiat, nisi aliqua quaedam pigmenta et aliae quaedam odoriferae herbae ei addantur, cuiuscumque generis sint, ne humores qui in ipso sunt supra modum suum irrident, et ita retinentur et confortantur, ne velut in procellam inundationis excitentur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.163

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik