monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 34 > 8 > 90 > 71 > 20 > 94 > 11 > 24 > 13 > 15 > 10 > 14 > 11 > 31 > 41 > 77 > 28 > 22
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XXI. DE SYBENBAUM . <<<     >>> XXIII. DE ABIETE .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XXII. DE BUXO [Buxus semper virens.] [III, 31].

1 Buxus calida est, et ita fortis est quod etiam viriditatem suam per annum tenet, et calor eius calorem Savinae excedit. Et etiam sicca est, et ipsa siccitas humiditatem in ea superat. Et largitatem designat [Ita fortis est---designat om. ed.]. Et homo qui uzslecht sive urslecht, in corpore suo habet, corticem et folia eius contundat, et succum eorum exprimat, et huic parum minus liquiricii addat, et in puro vino calefaciat, et ita calidum saepe bibat, et dolorem et venenum uzslechte extra corpus expellit ita ne corpus intret. Et mox ad praedictum succum eiusdem arboris modicum plus de baumoleo commisceat, et in isto pennam intingat, et cum illa circa uzslechte et circa ruse eius se leniter ungat, et hoc saepe faciat et sanabitur.
2 Sed tamen antequam se hoc modo ungat, semper eodem succo liquiricii addito et in vino, ut praefatum est, calefacto prius bibat, ne unctio ista exteriorem foeditatem in corpus mittat, sed ut potus iste ipsam interiorem foeditatem expellat, et sic homo ille sanabitur; nam succus eiusdem arboris sanus et fortis est, et ideo etiam lignum eius sanum et firmum est [Sed tamen---firmum est om. ed.]. Et qui de eodem ligno cyphum aut pecarium parat, et illi vinum infundit, ita ut saporem de eodem ligno capiat, et sic saepe bibat, fiber de stomacho aufert, et oculos eius clarificat.
3 Sed et qui de eodem ligno oculos suos saepe tangit, tunc exinde caro eius et caput et oculi ipsius tanto saniores fiunt. [Sed et qui etiam baculum inde parat, et illum in manu saepe portat, et etiam naribus suis saepe apponit, aut odorem eius capiat et oculos suos cum eo tangit, caro, caput et oculi eius tanto saniores fient. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.162

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik