1 | Sybenbaum [Savina ed.] plus calida est quam frigida, et idem calor tam fortis est, quod viriditatem suam per annum servat. Et asperitatem significat . Et si vermes hominem aliquem comedant, Sybenbaum contunde et succum eius exprime, huic succo modicum aceti adde, et ubicumque vermes hominem in corpore suo comedunt, ipsum succum in eadem ulcera funde, et vermes morientur, nec vivere possunt. |
2 | Sed et qui in pulmone dolet, ita quod pulmo eius venenosus est et putrescit , accipe succum de eadem Savina et ad pondus medietatis succi de pulvere liquiricii ipsi succo impone et sic in vino coque, modico de sagimine addito, et sic saepe bibat, et postquam biberit, quia amarum est, mox honigwurtz desuper bibat, et a pulmone venenum et putredinem aufert . et sanabitur. |