monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 52 > 45 > 12 > 40 > 16 > 53 > 82 > 87 > 51 > 16 > 56 > 17 > 96 > 80 > 33 > 34 > 6 > 36 > 20
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XIX. DE CEDRO . <<<     >>> XXI. DE SYBENBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XX. DE CYPRESSO [Cupressus semper virens.] [III, 11].

1 Cypressus valde calida est et secretum Dei significat [Et secr.---signif. om. ed.]. Et qui in stomacho dolet, de ligno eius accipiat, sive viride, sive aridum sit, et modice in vinum incidat et coquat, et sic ieiunus saepe bibat, et melius habebit. Sed et qui infirmus est, vel etiam qui in toto corpore deficit, ramos cum foliis in aqua coquat, et in ipsa aqua balneum faciat, et saepe accipiat, et sanabitur, et vires suas recuperabit.
2 Et accipe de ligno quod est in medietate ipsius arboris, quod cor arboris est, et apud te semper porta, et dyabolus tanto plus te devitat, quoniam eadem arbor, propter fortem naturam suam, quamdam prosperitatem inter caetera ligna arborum habet, quia dyabolus omnia quae virtuosa sunt dedignando fugit, quia ipse nullam virtutem habet [Quoniam ead. arbor---habet om. ed.].
3 Sed et si quis homo a dyabolo vel per magica irretitus est, accipe de eodem ligno quod est in medietate eiusdem arboris, et cum nebegor [terebro ed.] perfora, et tunc cum fictile vase aquam vivi fontis tolle, et eam per idem foramen funde et in illud fictile vas excipe, et cum eam iam fundis, dic: «Ego fundo te, aqua, per foramen istud, et in virtuosa virtute illa, quae Deus, ut cum fortitudine illa quae tibi adest in natura tua, tu fluas in hominem istum, qui in sensu suo irretitus est, et ut in eo destruas omnes contrarietates quae in ipso sunt, et ut eum reponas in illam rectitudinem, in qua Deus eum posuit, in recto sensu et in recta scientia.
4 » Et tunc aqua ista per novem dies illi ad bibendum ieiuno detur, quia per dyabolum aut per phantasmata aut per magica fatigatus aut irretitus est [Quia---irretitus est om. ed.], et melius habebit. Et etiam per novem dies ipsa eodem modo benedicatur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.160

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik