1 | Cedrus calida est et aliquantulum sicca, et confirmationem signat . Homo autem qui spleneticus est, de ramis et de ligno eiusdem arboris, dum viride est et dum succum habet, contundat, et ad pulverem comminuat, et sic ex eo electuarium faciat cum melle cocto , et pransus modice comedat, et splen ad sanitatem recuperabitur. |
3 | Et qui interius in corpore infirmus est et qui interius putrescit, de eodem viridi ligno in purum vinum per noctem ponat, ut inde saporem habeat, et pransus de vino illo modice bibat, et infirmitas ac putredo quae in corpore eius interius est purgabitur et sanabitur. Et postquam sanitatem interius senserit, amplius idem vinum non bibat; nam qui sanus est, si de hoc electuario comederet, vel si de vino isto biberet, in corpore interius velut lignum durus et rigidus fieret et vir baumechte (?) et sic periret, quia virtus arboris huius est tam magna quod hominem interius laederet . Et qui a gicht fatigatur, fructus cedri virides comedat, et gicht cessabit et peribit . Vel si eundem fructum per annum servare non poteris, ipsum fructum pulveriza, et de pulvere illo in aquam inmitte, et ieiunus saepe bibe, et gicht cessabit. |