1 | Oleybaum plus calida quam frigida est, et misericordiam signat . Exteriorem autem corticem et folia arboris huius in aqua coque, et tunc cum aqua et veteri arvina unguentum fac, et si quis in corde, aut in dorso, aut in latere, aut in lenden de gicht dolet, ibi eum hoc unguento unge, et cutem eius ita pertransit velut smaltz novam ollam si in ea ad ignem ponitur, et melius habebit . Et cui stomachus infrigidatus est, corticem et folia eiusdem arboris in aqua coquat, et aquam illam per pannum colat, et tunc minus de hartz et etiam de mirra minus quam de hartz, sic in patella ad ignem dissolvat, id est zulasze, et praedicto succo addat, et sic emplastrum faciat, et in illo pannum de canapo intinguat, et illum super stomachum suum ponat, et stomachus eius calefiet, et bonam digestionem ei parabit. Oleum autem de fructu arboris huius ad comedendum non valet multum, quia si comeditur, nauseam provocat et alios cibos comedendo molestos facit . Sed ad plurima medicamenta valet. Nam cum oleum eius primum paratur, ad ignem coquatur, et tunc rosae et violae ei imponantur, et sic contra diversas febres valet, et quia ad ignem coctum est, necesse non est ut amplius ad solem ponatur . Si quispiam a gicht fatigatur, rosas eidem oleo imponat, et ubi eum in corpore gicht movet, ibi se ungat et melius habebit. |