Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XV. DE LAURO [III, 16].
1 | Laurus calida est, et modicum sicci habet, et constantiam signat . Accipe ergo corticem et folia Lauri, et ea contunde, et succum eorum exprime, et tunc eodem succo et cum farina tritici fac kucheln [tortellos ed.], et illa tere et in pulverem redige, et deinde cum melle et aqua honigwurcz [potum] fac, et illi de pulvere isto modicum impone et bibe, aut alium pulverem quem in vino bibis, et sic quoties volueris facies, et stomachum tuum ab omni sorde purgabit, nec eum multum vulnerat. |
2 | Sed et radicem et corticem ac folia eiusdem arboris in aqua coque, et de trabe illo et hircino sepo unguentum fac, et si in capite doles, aut in pectore, aut in latere, aut in dorso, aut in lenden [renibus ed.), ibi te cum eo unge et melius habebis. Et fructus eiusdem arboris valde calidus est et aliquantum aridus et ad medicamenta utilis est [526]. Nam si quis eum crudum frequenter comederit, omnes febres ab eo compescit. Sed qui a gicht et a febribus fatigatur, easdem bachas in pulverem redigat et dimidium tanti de pulvere pomi quod crescit pinapeles addat, vel si pinapel non habes, ad medietatem eius fenigraecum pulverizatum commisceat , et sic in vino calefaciat, id est welle, et calidam bibat, et gicht et fiber ab eo cessabit. |
3 | Sed et oleum de eisdem bachis exprime, et ubi in corpore tuo gicht te fatigat, ibi cum illo te unge, et melius habebis. Si autem huic oleo tertiam partem de succo sibenbaum addideris, vel tertiam partem de succo buxi, oleum hoc tanto fortius erit, et cutem tuam tanto citius te ad sanandum pertransit, et ita gicht a te cessabit. |
4 | Et si in capite doles, easdem bachas in mortario, modico vino infuso, contunde, et sic cum eodem vino verticem et frontem ac tympora capitis tui atque totum caput perunge, id est bestriche, et hoc facto, caput tuum tege ut incalescat, et te in lectum depone; quantumvis fortiter doleas, dolor ille cessabit. Quod si etiam in pulmone infirmaris, ita quod etiam putrescit, easdem bachas pulveriza, et pulverem istum frequenter cum pane comede, et curaberis. |
5 | Et si in stomacho doles, ipsas bachas in vino coque, et idem vinum calidum bibe, et slim a stomacho tuo aufert, et eum purgat, et etiam fiber ab eo expellit. Sed et cum eaedem bachae crudae sunt, oleum ab eis exprime, et cum eis oculos tuos interius tangas, et caliginem ab eis aufert. Aut si in corde doles, ibi te cum illo unge, aut si in latere, aut si in dorso langues, ibi te cum illo unge, et melius habebis. |
6 | Quod si etiam foetidum stomachum habes, ita tamen quod etiam immundam salivam eicis, cum eodem oleo et modica farinula tortellas para et eas comede, et stomachum purgabunt, et foetidos humores exsuperant, ac rectos et bonos in te parant. |