Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XIV. DE FICKBAUM [III, 15].
1 | Fickbaum magis calida est quam frigida, et semper calorem habebit, et frigus non valet, et timorem designat . Accipe autem folia et corticem ipsius, et ea modice contunde, et in aqua valde coque, et tunc etiam arvinam ursi et parum minus de augssmere? [butyro ed.] et sic fac unguentum; et si in capite doles, caput tuum cum eo unge; vel si oculi tui swerent, tympora tua cum eo perunge et circa oculos tuos, ita tamen ne oculum interius tangat. Aut si in pectore doles, pectus unge; aut si in lenden [renibus ed.], eos cum illo unge, et melius habebis. Si autem lignum eius in igne accenditur et si quem fumus eius tetigerit, ipsum aliquantum laedit, ita quod illi unmechtet. |
2 | Vel si quis baculum ex eodem ligno in manu sua portat, eum etiam eodem modo in viribus suis debilem facit, scilicet in unmechte . Sed et fructus eiusdem arboris homini, qui sanus in corpore est ad comedendum non valet, quoniam facit eum delectationem et tumidam mentem [mutabiles mores ed.] habere, et quod erit zychern et glusclich, ita quod honores appetit et quod avaritiae intendit et quod mutabiles mores habebit, ita quod in uno statu mentis non perseverat. |
3 | Sed etiam corpori hominis ad comedendum non valet, quia carnes eius zufloszlich parat et quia omnibus humoribus hominis resistit, ita quod eos in malum irritat velut eorum inimicus sit . Infirmo autem qui in corpore deficit, bonus est ad comedendum, quia mente et corpore defecit, et ille eum comedat usque dum melius habeat, et postea eum devitet. |
4 | Quod si sanus homo eum comedere vult, in vino aut in aceto eum prius beysze , ut fragilitas illius temperetur, et tunc eum comedat, sed tamen modice. Sed necesse non est ut infirmus homo eum hoc modo temperet, id est beysze. |