monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 55 > 53 > 10 > 43 > 14 > 90 > 14 > 34 > 31 > 26 > 28 > 52 > 19 > 62 > 35 > 12 > 93 > 75 > 5 > 10 > 11 > 10 > 39 > 2 > 31 > 17 > 26 > 25 > 40 > 13
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, XII. DE KESTENBAUM . <<<     >>> XIV. DE FICKBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XIII. DE NESPELBAUM [Mespilus Germanica.] [III, 14].

1 Nespelbaum valde calida est, et suavitatem designat [Et suavitatem designat om. ed.]. Cortex autem eius et folia ad medicamina non multum valent, quia virtus eorum tota in fructu eius est [Quia---est om. ed.]. Sed tamen homo, qui ridden patitur [quotidianas, seu tertianas, seu quartanas habet ed.], radicem eius pulverizet et pulverem istum in calido vino ieiunus et pransus et ad noctem bibat, et etiam in ipsa accessione eiusdem infirmitatis [Et etiam---infirm. om. ed.], et hoc saepe faciat, et curabitur.
2 Fructus autem arboris istius sanis et infirmis hominibus utilis et bonus est, quantumcunque ex ea comedant, quia carnes eorum crescere facit, et sanguinem eorum purgat [Quia---purgat om. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.154