Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput XII. DE KESTENBAUM [III, 13].
1 | Kestenbaum [Castanea ed.] valde calida est, sed tamen magnam virtutem habet quae ipsi calori permixta est, et discretionem signat. Et quod in ea est et etiam fructus eius, utilis est contra omnem infirmitatem quae in homine est . Homo autem qui virgichtiget est [quem paralysis fatigat ed.] et inde iracundus existit, quia gicht semper est cum ira , folia et hulsen [corticem ed.] et fructus eius in aqua [coquat et cum] illa faciat assum balneum, et hoc saepe faciat, et gicht in eo cessabit, et suavem mentem habebit . Et si schelmo [pestis ed.] pecora occidit , contunde corticem eius, et in aquam ita pone, ut inde saporem habeat, et saepe in potu asinis et equis, bobus et ovibus ac porcis, et omnibus caeteris pecoribus, et schelmo ab eis cessabit, et curabuntur [bibant, et pestis ab eis cessabit ed.]. Quod si equus et bos aut asinus, vel aliud quodlibet pecus verfangen est [de aviditate potus aut cibi dolorem sibi attraxit ed.], da illi folia in pabulo ad comedendum, si potest, vel si comedere noluerit, ipsa folia pulveriza, et pulverem illam in aquam proiice, et da illi saepe in potu bibere , et curabitur. |
2 | Sed homo qui de ligno eius baculum parat, et illum in manu sua portat, ita quod manus ex hoc calefit, ex illa calefactione venae et omnes vires corporis eius confortantur. Et odorem eiusdem ligni saepe cape, et capiti tuo sanitatem confert. Sed et homo, cui cerebrum de ariditate vacuum est, et exinde in capite infirmatur, interiores nucleos fructus eiusdem arboris in aqua coquat, et nihil aliud addat, et aqua effusa, ieiunus et pransus ita saepe comedat, et cerebrum eius crescit et implebitur, senadern eius fortes erunt, et ita dolor in capite cessabit. |
3 | Et qui in corde dolet, ita quod cor eius in fortitudine non proficit, et sic tristis efficitur, eosdem nucleos saepe crudos comedat, et cordi eius succum velut smalh (smalx?) infundat, et sic in fortitudine proficit, et laetitiam recipiet. Sed et qui in iecore dolet, eosdem nucleos saepe contundat, et ita in mel imponat, et cum eodem melle eos saepe comedat, et iecor eius sanabitur. |
4 | Qui autem in splene dolorem patitur, nucleos istos ad ignem modice asset, et tunc modice calidos saepe comedat, et splen calidum erit et ad sanum perfectum tendit . Sed et qui in stomacho dolet, eosdem nucleos in aqua fortiter coquat, et coctos in ipsa aqua comminuat, scilicet ad drab, et tunc farinae modicum similaginis in scultella cum aqua temperet, id est cloppe, et pulverem liquiricii et parum minus pulveris de radice stemfarn [Polypodii ed.] ipsi farinae addat, et sic cum praefatis nucleis denuo coquat, et paret ut mus [pulmentum ed.], et deinde comedat, et stomachum eius purgabit , et calidum et fortem facit. |