1 | Haselbaum [Corylus ed.] magis frigida est quam calida, et ad medicinam non multum valet, et lasciviam designat . Sed tamen coppinos eius, id est ubi flores primo erumpere debent, accipe et eos in sole sicca, et in pulverem redige, et ubi orfimae in homine sunt, pulverem istum immitte, et curabitur. [Masculus quoque qui diffluentem naturam seminis sui habet, ita quod ad prolem nom germinat, hic eosdem grossos Coryli, et ad eorum tertiam partem erdpeffer, et quanta quarta pars est erdpeffers, tantum de uvinda sumat, et aliquantum de usitato pipere, et haec cum iecore iuvenis hirci, qui iam maturus est ad gravandum, coquat, additis etiam aliquantum crudis et pinguibus porcinis carnibus; et herbulis istis abiectis, idem vir carnes has comedat, et etiam panem in aqua in qua huiusmodi carnes coctae sunt intingat, et manducet, et si hoc saepe fecerit, ad prolem florebit, si iustum Dei iudicium hoc fieri non prohibebit add. ed.] Fructus autem eius, scilicet nuces, sanum hominem ad comedendum non multum laedunt nec ei prosunt, sed infirmo nocent, quia eum in pectore demphent. |