1 | Spirbaum [Esculus ed.], calida est et sicca, sed calor eius non multum utilis est, et simulationem in splendore suo designat. Cortex autem et folia et succus eius ad utilitatem medicinae non multum valent. Sed tamen terram, quae sub arbore ista et circa radicem eius est in hortos proice, et sparges ubi rupen et zwyfeldern olera comedunt et devastant, et illae propter molestiam illius abscedent, nec ibi proficere possunt. |
2 | Et fructus eiusdem arboris velut quodam pondere inflando aggravat hominem, et humores eius commovet, sed dirigitur (sic), nec slim in homine parat, et sic sano homini nec multum prodest nec obest comestus, infirmis autem non valet [Ed.: «Esculus calida et sicca est. Homo enim terram quae sub arbore hac circa radices eius est in hortos suos spargat, et virviscellae quae olera corrodunt propter molestiam eius abscedunt, nec ibi proficere possunt. Fructus enim eius sano homini nec multum prodest comestus, nec obest, infirmo autem non valet.]. |