monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17 > 7 > 16 > 2 > 64 > 50 > 19 > 29 > 55 > > 68 > 7
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, VI. DE CERASO . <<<     >>> VIII. DE SPIRBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput VII. DE PRUNIBAUM [Prunus domestica et insititia.]. [III, 25.]

1 Prunibaum (Prunus ed.) magis calida quam frigida est, et etiam sicca est, et stechelecht ut spina, et iram designat [Et etiam---designat om. ed. Ex his quae sequuntur nonnulla in editione desiderantur; pleraque tamen passim invenire est, sed alio ordine disposita.]. Et si aliqui vermes carnes hominis comedunt, accipiat superiorem corticem eiusdem arboris usque ad succum, et folia eius ad solem aut ad ignem iuxta ollam aut in olla quae ab igne calida est arefaciat et pulverizet, et pulverem istum mittat in locum ubi vermes hominem comedunt, et cum vermes exinde moveri incipiunt, ita quod homo hoc sentit, accipiat acetum et modicum mellis, et simul commisceat, et in eumdem locum vermium fundat, et morientur: Et cum iidem a vulneribus mortui ceciderint, lineum pannum vino intingat, et ita super ulcera ponat, et putredinem extrahit, et sic homo sanabitur.
2 Sed et de cortice et foliis eiusdem arboris cineres fac, et de cineribus illis lixiviam fac, et si caput tuum aut stuphete est, aut wellcht, cum eadem lixivia saepe lava, et caput sanabitur, et pulchrum erit, et multos ac pulchros crines producit.---Et si aliquis per magica aut per maledicta verba amens efficitur, accipe terram quae circa radices illius arboris est, et eam ad ignem fortiter calefac, ut aliquantum ignescat; et cum igne accensa fuerit, mox satis ruthae et parum minus de poleya super illam pone, et succum et odorem illorum in se excipiat; vel si poleyam non habueris, viride fenigraecum ei superponas; vel si in hyeme est, semina herbarum istarum super eamdem terram pone moderate calidam, cum eisdem herbis capiti et nudo ventri ac nudis lateribus hominis illius, postquam pransus fuerit, circumpone, et panno desuper constringe, et eum in lectum depone et vestibus tege, ut ita aliquantum cum terra illa sudet; et hoc per tres aut per quinque dies fac, et ille melius habebit.
3 Nam cum antiquus serpens magica [Apoc. XII, 9; XX, 2.] et maledicta verba audierit, ista suscipit, et illi insidias ponit super quem dicuntur, nisi Deus prohibeat eum.
4 Accipe ergo flius eiusdem arboris, et si alicui homini labia oris eius tument aut se inflaverint, id est erbulsent, aut si gicht in eum saliendo reportat, tunc ad noctem, cum dormitum vadit, idem flius modice calefactum super labia ubi dolet cum panno liga, et hoc saepe fac, et dolor ille cessabit. Sed et cui digiti et manus de gicht tremendo semper moventur, idem flius super totam manum calidum saepe in panno liget, et tumor ille cessabit. Fructus autem huius arboris tam sano quam ininfirmo homini ad comedendum nocivus et periculosus est, quia melancoliam in homine excitat et amaros humores in eo auget, atque omnes pestes quae in eo sunt, ebullire facit, et ideo tam periculosus est homini ad comedendum velut unkrut.
5 Unde qui eum comedere voluerit, modice comedat. Nam qui sanus est quidem comestum superare poterit, infirmum autem laedit.---Sed tamen qui durren husten [habet] interiores nucleos eiusdem fructus accipiat, et, cortice abiecta, eos in vinum ponat, et vino perfundantur usque dum aliquantum intumescant, et ita saepe comedat, et tunc etiam ista in bono vino suffen paret, et illud sorbendo sumat et cito curabitur.
6 Omne autem genus prunibaumes, sive sit roszprumen, sive garten slehen, sive kriechen et silvestre genus, praedictas vires habet in cortice et in foliis suis, et eamdem naturam in fructu suo habet, ut praedictum est, excepto quod illae arbores quae maioros huiusmodi fructus proferunt, fortiores etiam huiusmodi vires in se habent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.148