monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, V. DE PERSICHBAUM . <<<     >>> VII. DE PRUNIBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput VI. DE CERASO [Prunus cerasus et avium] [III, 24].

1 Cerasus plus calida quam frigida est, et ad plenum et similitudinem ioci habet, qui laetitiam ostendit, et qui etiam nocivus est. Et succus eius ac folia non multum ad utilitatem medicinae valent, quia debilitatem in se habet. Et fructus eius temperate calidus existit, nec multum utilis est, nec multum nocivus [Et ad plenum---nocivus om. ed.], et sanum hominem in comestione non laedit, infirmum autem et qui malos humores in se habet aliquantum dolere facit si multum de eo comederit.
2 Sed et interiores nucleos eiusdem fructus, cum rudes sunt, accipe, et eos fortiter contunde, et arvinam ursi in patella zulasze et simul commisce, id est kneyt, et sic unguentum fac, et illum, qui tam mala ulcera in corpore suo habet, quod etiam fere leprae assimilantur, sed tamen lepra non sunt [Sed tamen---sunt om. ed.], cum eo iuxta ignem saepe unge, et sanabitur.
3 Et qui in ventre suo biszende [tortiones ed.] habet, quod tamen vermes non parant, iste equidem nucleos crudos saepe comedat, et melius habebit. Sed et qui in ventre suo vermes habet, nucleos istos in acetum ponat, et sic eos ieiunus saepe comedat, et vermes in ipso morientur. Et qui in oculis dolet, ita quod prae dolore rubent et quod ulcerosi sunt, id est maczerech, micas siliginei panis calidas accipiat, et flius [gummi ed.] cerasi super eas ponat, ita quod flius illud ad cutem oculorum positum sit, et ligamine constringat, et hoc saepe faciat, et droppen ab oculis eius extrahit, et curabitur. Sed et cui pestis aliqua et mali humores in aures cadunt, ita quod ille velut surdus efficitur et quod aures eius diezent, praefatum flius accipiat, et in patella ad ignem dissolvat, et micis siliginis ita calidum superextendat, et tunc ad noctem foraminibus aurium idem flius cum micis siliginis imponat, et etiam totas aures suas et tempora cum eiusdem micis praefato gummi illitis circumponat, et etiam lineo panno desuper constringat, et hoc saepe faciat, et pestis et mali humores et dizedo de auribus eius fugabuntur, et curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.147

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik