Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput IV. DE QUITTENBAUM [III, 22].
1 | Quittenbaum [Quotanus ed.] plus frigida est, et astutiae assimilatur quae interdum inutilis est et interdum utilis, sed lignum et folia eius non multum utilia sunt ad usum hominis , et fructus eius calidus et siccus est, et bonum temperamentum in se habet, et cum maturus est, tam infirmum quam sanum hominem crudus comestus non laedit, sed coctus aut assus infirmo et sano ad comedendum multum valet. |
2 | Nam qui virgichtiget est, eumdem fructum coctum et assum frequenter comedat, et gicht in eo ita compescit quod nec sensus illius obtundit, nec membra eius frangit nec destituit. Et qui multam salivam eiicit ipsum fructum coctum vel assum saepe comedat, et eum interius siccat, ita quod saliva in eo minuitur. |
3 | Sed ubi in homine ulcera aut fetiditas est, eumdem fructum coquat vel asset, et ita cum aliis condimentis super ulcera illa ponat, et curabitur. |