monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3
Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, II. DE BIRBAUM . <<<     >>> IV. DE QUITTENBAUM .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput III. DE NUSZBAUM [Iuglans regia.]. [III, 21.]

1 Nuszbaum [Nux ed.] calida est [Quae sequuntur usque ad ubi vermes hominem comedunt om. ed.], et amaritudinem habet, et antequam fructus proferat, in stipe et in foliis eius amaritudo est et calor; et haec amaritudo calorem emittit et nuces producit. Et cum nucleus crescere incipit, amaritudo deficit, et dulcedo surgit.
2 Sed cum dulcedo in nucleo creverit, tunc dulcedo illa acumen habet, et sic eadem dulcedo et acumen se commiscent et nucleum producunt, et tunc amaritudo et calor in stipe remanent, et nucem exterius crescere faciunt. Post grossitudinem autem et maturitatem fructuum omnium fructiferarum arborum, folia earum ad medicinam amplius non valent, quia succus earum in fructus transit. Unde a prima eruptione foliorum nuszbaumes usque dum fructus eius crescunt, scilicet cum nuces adhuc immaturae sunt, ita quod comedi non possunt, accipe folia eiusdem arboris, cum adhuc recentia sunt, et succum eorum exprime in locum illum, ubi vermes hominem comedunt, aut ubi maden aut alii vermes in eo crescunt, et hoc saepe tac, et morientur. Sed et si vermes in stomacho tuo nascuntur, accipe folia nuszbaum et folia persici aequali pondere, antequam fructus in eis maturescant, et super calidum ignitum lapidem pulveriza, et pulverem istum aut in ovo, aut in suffen [sorbicio ed.], aut in modica farina cocta saepe comede, et vermes in stomacho tuo morientur.
3 Et in quo iam lepra crescere incipit, succum eorumdem foliorum exprimat, et ei veterem arvinam addat, et sic unguentum faciat, et tunc cum adhuc lepra nova in eo est [Et tunc---in eo est om. ed.], se iuxta ignem ungat; et hoc saepe faciat, et sine dubio sanabitur, nisi Deus nolit. Et qui virgichtiget [a paralysi fatigatur ed.] est, accipiat terram quae circa radices eiusdem arboris est, antequam fructus eius maturescat; et eam in igne ut lapides accendat, et sic cum eis assum balneum faciat, et cum in balneo illo sedet super eamdem ignitam terram fundat, ut ab ea calorem et sudorem capiat, et sic se balneet, et gicht, quae membra eius contrahere voluit et frangere fugabitur, et fracta membra eius curabuntur ita, si hoc saepe fecerit cum gicht in eo primo insanire coeperit. Et qui multum flecma in se habet, accipiat hoc quod de nuce sudat, cum rami eius abscinduntur, sive stirps sive sudor sit, et in vino cum feniculo et pauco peferkrut modice coquat, et ita per pannum colet, et calidum saepe bibat, et flecma eiicit, et mundabitur.
4 Et qui grint [pravam scabiem ed.] in capite habet, accipiat exteriorem cutem nucis, scilicet quae testa est, et succum eius super ulcera, id est super grint capitis sui exprimat, et cum de amaritudine succi eius intumuerit, mox cum baumoleo ungat, et amaritudo illa comprimatur, et hoc saepe faciat, et grint curabitur.
5 Sed in homine, qui plurimas nuces comederit, sive recentes sive veteres sint, fiber faciliter excitatur, sed tamen sani homines eas superare possunt, infirmi autem ab eis laeduntur. Oleum autem ab eis expressum calidum est, et carnes comedentium pingues facit, et mentem eius laetam facit; sed ab eo flecma crescit [Hic desinit capitulum in ed.], ita quod pectus hominis livore, id est slim, replet, et tamen tam infirmi quam sani illud comestum superare et tolerare poterunt; infirmum autem pectus inde aliquantum dumphet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.140

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik