Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, Caput I. DE AFFALDRA [III, 19].
1 | Affaldra [Malus ed.] calida et humida est, et tantae scilicet humiditatis, quod etiam deflueret, si calore non constringeretur . Et homo, sive senex, sive iuvenis sit, si caliginem in oculis quocunque modo patitur, accipiat in verno tempore folia arboris illius, antequam fructus ipsius anni proferat, cum in prima eruptione verni temporis sunt, quia tunc suavia et salubria sunt, velut iuvenes puellae, antequam prolem gignant , et eadem folia tundat, et succum eorum exprimat, et huic guttas de vite effluentes aequali mensura addat, et simul in vasculum reponat, et ad noctem, cum dormitum vadit, cum eo palpebras et oculos cum penna intincta modice ungat velut ros super gramen cadit , et ita ne oculos intret; et tunc etiam praedicta folia modice contusa cum praefatis guttis de vite fluentibus modice aspergat, et super oculos suos ponat, et panno constringat, et sic dormiat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit, et clarius videbit. Sed cum in verno tempore in affaldra primae eruptionis, id est ceppini [cespites?], procedunt, ramusculum unum absque ferro abscisionis abrumpe, et corrigiam cervi in ipsam eruptione arboris et rami hac et illac trahe, ut de succo eius madida fiat, et cum ibi nichil plus maditatis senseris, tunc cultello ipsam eruptionem minimis ictibus incide, id est hacke, ut plus humoris profluat, et ita corrigiam illam in eodem loco et in ipso ramo trahendo, succo illo quantum poteris perfunde, et tunc in humidum locum eam pone, ut succum illum quem de arbore et ramo accepit tanto plus in se sumat . Et si quis de gicht in renibus aut in dincken fatigatur, eadem corrigia ibi ad nudam carnem se cingat, ut succus quem de praedicta affaldra attraxit ad carnem illius transeat, et sic melius habebit. |
2 | Et qui aut de infirmitate iecoris aut splenis, aut de malis humoribus ventris aut stomachi, aut de emigranea in capite dolet, primas eruptiones, id est ceppini de affaldra accipiat, et eas in baumoleum ponat, et ad solem in vasculo calefaciat, et ad noctem, cum dormitum vadit, bibat et hoc saepe faciat, et in capite melius habebit. |
3 | ---Et in verno tempore, cum iam flores procedunt, accipe terram, quae circa praefatae arboris radicem est, et eam ad ignem calefac, et si quis aut in scapulis aut in lenden, aut in ventre dolet, ita calidum loco doloris superpone, et melius habebit. Sed postquam fructus eiusdem arboris iam creverint, ita quod grossescere incipiunt, tunc terra ista contra has infirmitates amplius non valet, quia humor eiusdem terrae et succus ipsius arboris iam in fructus illos ascendit, et ideo tanto debilior in terra illa et in ramis est. |
4 | Sed fructus illius arboris levis est et facile digeri potest, et crudus comestus sanos homines non laedit, quia cum ros in fortitudine sua est, scilicet quod a primo somno noctis virtus eius extenditur usque fere dum iam diescit, tunc de rore illo mala crescunt, id est queckent. Et ideo sanis hominibus cruda bona sunt ad comedendum, quia de forti rore cocta sunt. |
5 | Infirmos autem cruda aliquantum laedunt, quia debiles ipsi sunt. Sed cocta autem et assa tam infirmis quam sanis bona sunt. Sed cum senuerint et corticem contraxerint, ut in hyeme est, tunc infirmis et sanis cruda ad comedendum bona sunt. |