monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6 > 57 > 17 > 7 > 16 > 2 > 64 > 50 > 19 > 29 > 55 >
>>> Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, I. DE AFFALDRA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 3, PRAEFATIO.

1 Omnes arbores aut calorem aut frigus in se habent, quemadmodum herbae; sed tamen quaedam arbores calidiores aliis sunt, quaedam autem frigidiores, quia quaedam arbores maiorem calorem quam aliae calidae in se habent, quaedam autem plus frigoris quam aliae frigidae in se tenent. Nam arbores fertiles sunt, et quae rectos fructus proferunt, ut silvestres, magis frigidae quam calidae sunt.
2 Sed silvestres arbores quae grandiores et plures fructus proferunt quam aliae faciant, calidiores aliis silvestribus arboribus sunt. Quae autem minutos et paucos fructus proferunt, frigidiores aliis silvestribus arboribus sunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.134

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik