1 | Terra quae dicitur calaminum nec temperate calida, nec temperate frigida est, sed tepida; et fructus ad perfectum non gignit, sed tamen quosdam fructus [profert], qui ad perfectum non veniunt, quia tepida est; et si aliis pigmentis additur, livores quarumdam putredinum minuit [livores quorumdam post triduum minuit ed.]. |