Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, Caput XI. DE TERRA [I, 12].
1 | Terra naturaliter est frigida, et plurimas vires in se habet. Ipsa namque in aestate inferius frigida est, et superius ardore solis calida, quia sol per vires radiorum suorum calorem tunc gignit. In hyeme autem interius [calida est], alioquin de frigida ariditate scinderetur, et superius frigida est, quoniam sol tunc vires suas super terram subtrahit, et sic terra in calore viriditatem, in frigiditate ariditatem ostendit. |
2 | Nam in hyeme sol super terram sterilis est, et super terram calorem suum figit, quatenus terra diversa gramina servare possit, et sic illa per calorem et frigiditatem cuncta gramina profert. Et terra alba, id est pallida, et nigra, rufa et subviridis est. Et terra quae alba, scilicet quae pallida est et arenosa, aliquantum arida est, ac grossam humiditatem et guttas grossas pluviae habet. Et ex humiditate hac grossa vinum et pomifera ligna gignit, et modicum frumenti, quoniam terra quae subtilem humiditatem (velut minutae guttae sunt) in se retinet, ex ipsa subtili humiditate frumentum gignit et modicum vini, et pauca ligna pomifera. |
3 | Terra autem quae nigra est in recto temperamento frigidam humiditatem habet, quae nec nimis multa, nec nimis parva existit, sed moderata. Et ex humiditate ista non omnes fructus gignit, sed fructum quem gignit pleniter affert; et de humiditate sua tempestatibus interdum quassata, in fructu defectum habet. Sed terra rubea rectum temperamentum in humiditate et in ariditate habet; et ideo plurimos fructus profert, qui prae multitudine ita ad perfectum pervenire non possunt; et quia rectum temperamentum habet, tempestatibus non facile laeditur. |