1 | Na oritur de sordidis aquis quae de mari effluunt, de quibus quidam lucidi rivuli interdum fluunt. Et ideo omnis in cursu suo instabilis est, ita quod aliquando in impetu, aliquando in torpore fluit. Et quia interdum velociter currit, cito impeditur et cito cessat, et arenam et littus non multum in profunditate edit; et cutem hominis albam et spissam, sed rugosam parat, et viscera dolere non facit, quia impetus et torpor cursus eius nocivi non sunt, quamvis instabiles sint. |
2 | Pisces eius pingues et sani sunt, nec cito putrescunt. Et eadem aqua instabilis est, ita, quod modo velociter, modo tepide currit, nec arenam fodit; et ideo pisces etiam in ea stabiliores sunt, quia plurima pascua in ea inveniuntur. |