monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 18 > 26 > 51 > 34 > 36 > 20 > 9 > 71 > 24 > 13 > 19 > 14 > 31 > 61 > 18 > 26 > 6
Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, V. DE RHENO . <<<     >>> VII. DE DONAUWIA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, Caput VI. DE MOGO [1, 7].

1 Mogus ab origine maris aliquantum tepide impellitur, et quia tardus est, faciliter impeditur et cessat, et ideo etiam aqua eiusdem fluminis pinguis est, et arena eius limosa. Aqua eius in cibo et in potu sumpta, et caro hominis in balneo perfusa, seu facies lota, cutem et carnem lucidam et laevem facit, nec hominem transformat, nec infirmum reddit.
2 Carnes quoque cum ea coctas albas reddit et inflat, quoniam in cursu suo aspera non est, sed lenis. Et pisces eius noviter capti sani sunt, et diu durare possunt, quia propter levitatem [lenitatem ed.], eiusdem aquae [non] fatigantur, nec inde laborant, ideo et caro eius (sic) durat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.131