monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 60 > 5
Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, IV. DE SEH . <<<     >>> VI. DE MOGO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, Caput V. DE RHENO [1, 6].

1 Rhenus a mari [Ed. om. a mari, hic et infra.] impetu emittitur, ideo lucidus et per arenosam terram decurrit, cuius arena levis et temperata est; unde etiam in ea aeramentum reperitur; et quia a mari impetu egreditur, aliquantum asper est ut lixivia, et cruda sumpta noxios et lividos humores in homine [consumit; sed si noxios et lividos humores in homine] non reperit, cruda [eius aqua] sumpta hominem sanum magis exulcerat, quia in eo [non] invenit quod purget. Quapropter, [denique ed.] cum cibus cum eo coquitur, livores eiusdem cibi consumit, et sic ipsum cibum aliquantum sanum reddit.
2 Sed tamen si eadem aqua in cibis aut in potibus sumitur, aut si caro hominis balneo aut lavatione faciei perfunditur, eam inflat et tumidam facit, et distortam aut nigram facit, ac etiam carnes cum ea coctas nigras facit et inflat, quia aspera est, et carnem hominis cito pertransit. Pisces vero eiusdem [fluminis] noviter capti ad comedendum sani; sed inveterati cito putrecunt, quia eadem asperitate contriti sunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.131