monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8 > 4
Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, III. DE MARI . <<<     >>> V. DE RHENO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, Caput IV. DE SEH [1, 5].

1 [Seh] de impetu maris [oritur], et fundus et arena eius velut palus sordidantur, quoniam cum procellis interdum surgit, et interdum cum eis cadit. Aqua eius nec cruda in potu, nec cocta in cibo sumpta ad digestionem aut ad alias sanitates sana est; quia de spuma maris oritur. Sed qui ex illa balneum facit et faciem lavat, cutem albam et sanam exterius parat, quia salsa est, sed eum interius laedit.
2 In idem vero seh diversa animalia piscium de mari existunt, quae de salsugine arenosi fundi eius sana et pinguia efficiuntur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.130

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik