monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 45 > 71 > 29 > 32 > 37 > 73 > 36 > 48 > 30 > 87 > 55 > 80 > 24 > 21 > 29 > 43 > B > 33 > 84 > 52 > 35 > 41 > 97 > 24 > 61 > 24 > 36 > 45 > 2 > 40 > 60 > 79 > 35 > 30 > 3
Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, II. DE AQUA . <<<     >>> IV. DE SEH .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 2, Caput III. DE MARI [I, 4].

1 Mare flumina emittit, quibus terra irrigatur, velut sanguine venarum corpus hominis. Quaedam flumina in impetu, quaedam in lenitate, procellis [quaedam in procellis ed.] a mari exeunt; et terra in decursu uniuscuiusque fluminis aliquod genus aeramentorum habet, nisi quae aut nimis pinguis, aut nimis arida, aut rugosa [rigosa ed.] est, ita quod ex illa aeramenta fieri nequeunt.
2 Sed ab illa, quae in his temperata est aeramenta [gramenta ed.] fiunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.130