1 | Aer spiramen est quod in rore humorum germinantibus insudat, ita quod omnia virescunt, et quod per flatum flores educit, et quod per calorem omnia ad maturitatem confirmat. Aer autem qui proximus dispositioni lunae et stellarum est, sidera humectat, velut terrenus aer terram et animalia rationabilia [irrationabilia ed.] et sensibilia secundum naturam ipsorum vivificat et movet, et ideo in se minorantur. |
2 | Sed cum eadem animalia moriuntur, idem aer ad pristinum statum suum revertitur, nec inde nec in se augmentatur, sed manet ut prius fuit. Aer autem terrenus qui terram humectat, arbores et herbas virescere ac moveri facit, nec cum in istis est, in se deficit, nec in ipsis abscissis aut evulsis, cum ab eis egreditur, in se proficit, sed in statu suo, ut ante erat permanet . |