Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CCXII. DE ASARO [II, 1167]
1 | Asarum calidum existit et siccum, ac quasdam vires pigmentorum habet, quia viriditas eius suavis et utilis est, ita quod homo qui diu languet et cui caro deficit, cum ea calefactam aquam biberet [cum ea in aqua calefacta balneet, ed.], et aut in pulmento, aut cum carnibus, aut cum tortellis coctum saepe comedat, et multum ei proderit, quia bonus succus eius hominem interius sanat . Et si quis lixiviam cum ea facit, et tunc caput cum illa frequenter lavat, infirmitates bonis viribus suis de capite illius fugat, et prohibet ne infirmetur. Sed et cui mali humores caput velut fumus fatigant, ita quod etiam aures eius quemadmodum sonus aquarum tinniunt, Asarum in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidum capiti suo circumponat, et eadem herba fumum, qui in capite illius est per bonas vires suas minuit, et auditum in auribus eius aperit. |
2 | Homo quoque qui in pectore et circa pectus dolet, vel interius ulcera habet, Asarum coctum et calidum in balneo pectori suo circumponat, et suavi virtute illius cum suavitate aquae temperata melius habebit. Quod si etiam homo quolibet dolore in pulmone dolet, scilicet cum primum in pulmone dolere incipit , ita quod etiam idem dolor omnem dolorem gutturi cui raucitatem vocis auffert, subministrat, asarum accipiat, et modicum plus de basilia, et etiam plus de humeln quam basiliae sit, et herbas illas in olla tertia parte excedat, et coctas per pannum colet, deinde nucem muscatam accipiat ad pondus quod habere poterit, et galgan ad tertiam partem nucis muscatae, et de visco piri bis tantum ut nucis muscatae, et hoc in pulverem redigat, et pulverem istum cum optimo vino in nova olla coquat, ita quod vinum pulverem istum tertia parte in olla praecellat. |
3 | Quod cum fecerit, denuo eumdem pulverem cum eodem vino, modico melle addito, faciat denuo in olla effervere, et herbam cum praedictis herbulis coctam vino huic addat, ita ut bis tantum vini huius sit quantum aquae illius, et sic istud ante cibum modice bibat, post cibum autem quantum vino addito bibere voluerit [quantum uno halitu bibere potest, ed.], primum ignito calybe calefaciat et bibat : calor enim asari putredinem pulmonis aufert, et frigiditas basiliae pulmonem impinguat, et eum tristem facit; frigiditas quoque humeln pulmonem purgat, et haec in calefacta aqua temperantur, ut supradictum est. |
4 | Sed et calor nucis muscatae et calor galgan cum frigiditate visci piri temperantur, et cum alterato calore vini et cum alterato calore igniti calybis roborantur, pulmonem retinuit, ne aut in ullum defectum nec in ullam pinguedinem evadat, sed ut iustam moderationem in se retineat, cum haec omnia simul temperantur, ut praedictum est. |