monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 129 > 150 > 202 > 207 > 196 > 146 > 166 > 145 > 187 > 103 > 175 > 209
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CCVIII. DE WEYT . <<<     >>> CCX. DE HUFFLATTA MAIORI

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CCIX. DE HYMELSLOSZEL [Primula officinalis.] [II, 166].

1 Hymelsloszel calida est, et omnem viriditatem suam ab acumine solis habet. Nam quaedam herbae praecipue de sole, quaedam autem de luna, quaedam vero de sole et de luna simul confortantur. Sed haec praecipue de virtute solis vires suas accipit. Unde et melancoliam in homine compescit. Melancolia enim, cum in homine surgit, eum tristem et in moribus suis turbulentum facit, et verba contra Deum proferre, quod aerei spiritus videntes, illi accurrunt, et suis suasionibus in amentiam illum multoties evertunt.
2 Unde idem homo hanc herbam super carnem, et ad cor suum ponat, quatenus ab illa incalescat, et aerei spiritus, qui eum fatigant, virtutem eiusdem herbae quam a sole accipit, dedignantes, ipsum hominem fatigare cessabunt.
3 Sed et homo qui malis humoribus in capite ita opprimitur quod sensu suo interdum vacuatur, eamdem herbam accipiat, et in vertice, crinibus abrasis, ponat; et ligamine liget, similiter et super pectus ponat, nec in triduo eam auferat, et ad sensus suos reducitur. Qui autem per totum corpus suum a paralysi fatigatur, eamdem herbam in poculum suum ponat, ut inde saporem habeat, et frequenter bibat, et curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.126

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik