monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 201
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CC. DE PASTINACA . <<<     >>> CCII. DE SPICA.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CCI. DE BORITH [II, 72].

1 Borith calida et humida est. Homo qui in oculis caligat, rubeum pannum de serico accipiat, et borith confringens, desuper illiniat, et ad noctem super oculos suos illinitum ita ponat, et hoc saepe faciat, et caliginem oculorum fugabit. Quod si de eadem unctione oculos quispiam interius tetigerit, non eos nocebit.
2 Si enim albus vel viridis color in eodem serico esset, in illo succus borith accipiat, et super viltrum [filtrum ed.] eas liniat, et totum collum suum, et super occiput, et usque ad aures suas, non autem super aures, ponat, et liget, et hoc saepe faciat, et tinnitus aurium cessabit. Et si quis in pectore dumphet, borith in vino aliquantulum compescat, quamvis modice, quia pravos humores qui pulmonem laedunt, fugat. [Sed et qui interius in corpore per ulcera viscerum dolet, suppl. ex ed.] furfures tritici tollat, et in patella cum borith calefaciat, et super pannum ponat, et ita calidas omniventri et umbilico suo circumponat, et curabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.125