Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXCV. DE BALSAMITA [II, 45].
1 | Balsamita plus calida quam frigida est. Si autem multis et diversis cogitationibus scientia et sensus cuiuspiam evacuantur, ita quod ille in amentiam vertitur, balsamitam accipiat, et ter tantum feniculi, et in aqua simul coquat, et abiectis herbulis, eamdem aquam infrigidatam frequenter bibat. Homo idem aridos cibos devitet, bonos autem et delicatos comedat, qui ei succum in sanguinem [bonum sanguinem ed.] subministrant. Sed et pultes simila, aut butyro aut sagimine, non autem oleo factas comedat, quia cerebrum replens oleum flecma attraheret; et vinum non bibat, quia dissipatos humores in eo magis dissiparet; sed nec aquam simplicem bibat, quia sensus ipsius in maiorem inanitatem deduceret. Per triduum [praedictum ed.] autem potum et cervisiam bibat, caput suum pileo aut viltro [filtro ed.] de pura lana facto cooperiat, ut cerebrum leniter et paulatim incalescat. |
2 | Et homo qui venenum comederit aut biberit, mox balsamitam, rutham et pandoniam aequali pondere accipiat, et in mortario tunsis, succum eorum exprimat, et deinde de succo etiam purgatorio bis tantum sumat nec minus istorum, et praedicto succo addat, et simul commisceat, et per pannum colet, et ieiunus bibat; et cum illud bibit, in calido loco sedeat, ne infrigescat, quia si tunc frigus habuerit, periculosum ei erit. |
3 | Et postquam illud biberit, mox etiam potum ex melle confectum bibat, et aut venenum quod sumpsit per nauseam evomet, aut per eum per posteriora transit, et liberabitur. |
4 | Qui autem multos pediculos habet, balsamitam cum arvina tundat, et haec simul commisceat, et deinde cum illa circa collum suum et assellis suis se perungat, et pediculi morientur. Et sicut balsamita veneno resistit, sic etiam pediculis contraria est. |
5 | Sed et homo in quo lepra crescere incipit, balsamitam in aqua coquat, et satis sagiminis addat, et sic cibum paret, et eum saepe comedat, et lepram ab eo fugat. Qui autem tertianam febrem patitur, balsamitam accipiat, et maiorem hufflatichen, aequali pondere, et ter tantum de raphano ut istorum duorum est, et haec in vino coquat, et per pannum colet; garlofel sumat bis tantum et zinzebri tertiam partem ut istorum duorum est, et haec in pulverem redigat, et ex his, cum praedicto vino quod per pannum colavit, purum potum faciat, et illo in ipsa accessione atque sequentibus novem diebus utatur, ut plenius iuvetur. |