monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 193
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXCII. DE WICHIM . <<<     >>> CXCIV. DE SEMINE LINI .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXCIII. DE MILIO [Panicum miliaceum.] [II, 13].

1 Milium frigidum est, nec utile ad comedendum, quia nec sanguinem, nec carnem in homine auget, nec vires ei tribuit, sed tumidum ventrem eius implet et famem minuit, quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit, et stomachum tepidum parat [et tardum add. ed.], et humoribus qui in homine sunt, procellam incutit, et fere est ut inutilis campestris herba, nec ad comedendum homini sana.
2 Sed et qui in pulmone dolet, milium super ignito lapide calefactum pulverizet, et huic bis tantum de pulvere scolopendriae addat, et eum cum buccella panis tam ieiunus quam pransus saepe comedat, et sanabitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.122