Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXXV. DE OVIS .
1 | Quaelibet ova magis frigida quam calida sunt et potenter violare possunt. Ad comedendum nociva sunt, quia tenacia sunt et limosa, id est slimechte, et fere ut venenum. Nec homo ea comedat, quia si quis ea comederit, orfime et malus vermis, qui hominem comedit, in eo faciliter crescerent. Sed ova gallinarum, quae domesticae sunt, comedi possunt, sed tamen moderate, quia debilibus visceribus hominis ita nociva sunt, velut intemperata farina et non cocta, quia eis ut seick adhaerens et sliri ac putredinem in stomacho eius parant. |
2 | Sed homo, qui sana viscera habet, ea quidem superare poterit, si illa comederit; sed tamen moderate comedat, quia ab eis facile infirmabitur. Et etiam sano homini magis mollia ova, quam dura quae eum in stomacho dolere faciunt, infirmo autem nec mollia nec dura ad comedendum valent. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquae modicum de vino infundat, et in patella fervere faciat, et tunc ova in eadem aqua confringat, et testas abiiciat, et sic ea coquat, et cocta comedat, et eum non laedunt, quia venenum et putredo quae in eis est per ignem excoquitur. Ovum autem ad ignem assum cum testa melius et salubrius est ad comedendum quam ovum aqua cum testa coctum, quia ignis putredinem quae in eis est per testam extrahit, aqua vero putredinem ab eis non aufert, quia testa desuper est. |
3 | Et vitellus ovi salubrior est ad comedendum, quam albugo eius, et etiam vitellus, moderate durus, salubrior est ad cibum quam penitus mollis. Sed si quis homo crudum ovum comederit, eum valde laedit, quia putredinem in eo generat. Ova autem anseris simplicia ad comedendum nociva sunt, nisi ab aliquo quolibet cibo coquantur. |
4 | Sed et ova anetae ad comedendum mala sunt et hominem laedunt, sed tamen salubriora et meliora quam caro eius, quia tota fetidas quae in aneta est in carne ipsius remanet, et in ova plene non transit. |