monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 129 > 150 > 202 > 207 > 196 > 146 > 166 > 145 > 187 > 103 > 175 > 209 > 190 > 192 > 205 > 229 > 174 > 218 > 123 > 206 > 181 > 114 > 121 > 183
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXXII. DE SALE . <<<     >>> CLXXXIV. DE MERANDA .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXXIII. DE ACETO [Deest in ed.].

1 Acetum vini est, et valet ad omnes cibos, ita quod cibis hoc modo addatur, quod eis sapor non auferatur, sed ad modicum aceti in eis intelligatur, et sic acetum cum modico cibo sumptum foeditatem in homine purgat, et humores in eo minuit, et rectum iter cibus in eo facit. Si autem tantum aceti ad cibum additur, quod sapor aceti saporem cibi superat, ita quod cibus ille magis secundum acetum quam secundum cibi saporem, tunc sic comedentem laedit, quia calor eius cibum in homine altera vice coquit, et ita eum durum facit, quod digeri vix poterit.
2 Quod si aliquis homo fractas orfime in corpore suo habet, eszigkalp, quod in aceto iacet, accipiat, et acetum premat, velut caseus premitur, et ita siccari permittat et in pulverem redigat, et in orfime, quae fractae sunt, de pulvere isto ponat, et siccabuntur et sanabuntur. Si autem orfime diruptae non fuerint, tunc idem kalp cum succo suo desuper striche, et illud etiam super eas pone, et pannum desuper liga, et virswindet.
3 Acetum autem de cervisia factum tam bonum non est, velut si a vino factum esset, et etiam tepidum et debile est, et in homine facile fiber parat, et stomachum eius facile indurat, et ideo comedenti parum valet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.118