monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 129 > 150 > 202 > 207 > 196 > 146 > 166 > 145 > 187 > 103 > 175 > 209 > 190 > 192 > 205 > 229 > 174 > 218 > 123 > 206 > 181 > 114 > 121 > 183 > 182
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXXI. DE BUTYRO. <<<     >>> CLXXXIII. DE ACETO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXXII. DE SALE [Cf. infra, cap. 2 libri II] [I, 3].

1 Sal valde calidum est, et aliquantum humidus, et ad multos usus hominis utile est. Sed si quis homo cibos absque sale comedit, eum tepidum interius facit; sed si eum moderate temperatum cum sale comedit, eum confortat et sanat. Qui autem nimis salsum cibum comedit, eum interius aridum facit et laedit, et tunc [sal super pulmonem ut arena cadit et pulmonem] siccat, quia pulmo humiditatem quaerit, et pulmonem laedit et demphet [opprimit ed.]; et si tunc etiam super iecor cadit, illud etiam aliquantum laedit, quamvis iecor forte sit et quamvis sal exsuperet.
2 Unde omnis cibus ita saliri debet, ut cibus saporem plus habeat, quam sal in eo sentiatur. Sal autem super ignem assus sanabilior est, quam sal crudus, quia humiditas quae in eo fuit exsiccata est; et si homo eum in pane aut cum quolibet cibo moderate comedit, bonum et sanum ei est.
3 [Sal est quasi sanguis, et quasi flos aquarum est, et ideo moderate utenti vires tribuit, immoderate vero utenti velut inundatio et velut procella est add. ed.]
4 Lucidus vero sal maiorem calorem habet quam aliud sal, et etiam quamdam humiditatem habet, et [utilis est] ad usum hominis et ad omnia medicamenta, ita ut si eis modicum quid ex ipso additur, tanto meliora sunt, et ita pretiosior etiam alio sale, sicut pigmenta alias herbas praecellunt. Et si homo de sale isto modicum cum aliquo cibo aut cum pane comedit, et non absque alio condimento, tunc eum confortat et sanat, ac pulmonem eius iuvat.
5 Si autem immoderate et sine temperamento eum comedit pulmonem illius in ipso welhet, et [debilitat ed.] et laedit. [Nam de fortissima vi humiditatis aquarum et terrae sudat, ideoque moderate utenti bono calore et bonis viribus suis vires tribuit, immoderate autem utentem sicut repentinus fluctus evertit. Add. ed.]. Quod autem homo multam sitim patitur, cum plurimum sal comedit, hoc ideo est, quia sal pulmonem eius siccat et bonos humores in eo arefacit, et tunc pulmo et humores humiditatem requirunt, et sic homo sitit.
6 Quod si homo ille tunc multum de vino bibit, ut sitim in se exstinguat, insaniam in se ducit, cum vinum supra modum bibit [quemadmodum Lot fecit. Add. ed.] Unde salubrius et sanabilius homini est, ut aquam post sitim bibat quam vinum, ut sitim in se exstinguat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.117

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik