monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXIX. DE ZUCKER , <<<     >>> CLXXXI. DE BUTYRO.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXX. DE LACTE [De lacte et butyro in editione agitur in capitulo De Bove. Vide infra cap. 14 libri VII De animalibus.].

1 Lac vaccarum et caprarum et ovium, ac omne in hieme sanabilius est quam in aestate, quia tunc varietas succorum in hieme in se non extrahit, sicut in aestate facit. Qui autem in aestate lac comedunt, si sani sunt, eos aliquantum laedit; si autem infirmi et debiles sunt, modicum de lacte comedant. Si tamen sani homines in hieme lac comedere volunt, accipiant radicem eyter neszeln, et eam exsiccent et arefaciant, et in lac ponant et comedant, quia mali humores, qui in lacte sunt, per urticam compescuntur.
2 Si autem infirmi et debiles in hyeme lac desiderant, illud coquant, et urticam arefactam imponant. In aestate autem non valet ut urtica in lac ponatur, quoniam ipsa tunc humores et succos ac viriditatem in se habet; et si tunc hoc modo in lac poneretur, lac de novo succo eius laederetur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.116

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik