Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXVI. DE MYRRHA [III, 7.]
1 | Mirrha calida est et arida. Si autem mirrham apud te portare volueris, eam primum in sole calefac, aut super laterem igne calefactum, ita modice defluat , id est zufliesze, et tunc eam iuxta te habe, ut de carne et de sudore tuo incalescat, et fantasmata, et magicae artes, atque invocationes daemoniorum super mala verba et maleficia herbarum a te fugat, ita quod te minus laedere possunt, ita si magica nec comedisti nec bibisti. |
2 | Sed et qui in libidine ardet, pectus et ventrem suum cum ea bestriche et superfluitatem libidinis ab eo fugat. Sed et odor mirrhae libidinem ab homine fugat, sed mentem eius non laetificat, sed opprimit et gravat, ac tristem facit. Et ideo qui Mirrham apud se habet, gebrant aurum assum simul portet, quoniam hoc mentem hominis laetificat. |
3 | Et cum magnae febres hominem invadunt, si ei tunc mirrha in calido vino ad bibendum datur, febris ab eo cessat. Ita etiam quem libido invadit, si mirrham comedit, libidinem in eo exstinguit, sed tamen illum valde aridum facit, et ideo non valet, nec utilis est ut ullus homo illam nisi pro magna necessitate comedat. |