monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 129 > 150 > 202 > 207 > 196 > 146 > 166 > 145 > 187 > 103 > 175
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXIV. DE ALOE . <<<     >>> CLXXVI. DE MYRRHA

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXV. DE THURE [III, 8].

1 Thus calidum est plus quam frigidum, et odor eius absque igne ascendit [utilis ed.]; quia oculos clarificat et cerebrum purgat. Accipe ergo thus et pulveriza, et huic modicum farinae similae adde, et etiam albuginem ovi [Et etiam---ovi om. ed.], et sic tortellos fac, et eos ad solem aut per calidam laterem [Aut per---laterem om. ed.] sicca, et postea eos naribus tuis saepe appone, et odor eorum te confortat, et oculos tuos clarificat, ac cerebrum tuum implet.
2 Sed qui in capite dolet, ita quod caput suum scindi putat, tortellum sic paratum ut praedictum est ad utrumque tympus ponat, et panno modice constringat, cum dormitum vadit, et dolor capitis cessabit. Et qui cottidianas febres habet, accipiat thus et Romischmyntzam et simul contundat, et sic super umbilicum suum saepe ponat et panno constringat ut incalescat, et curabitur [quia febres stomachum et iecur fatigant. Add. ed.]
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.111

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik