1 | Aloe. Succus herbae huius calidus est et magnam virtutem habet. Et si quis homo fortes quotidianas febres in stomacho habet, beneduch in canabo cum aloe faciat et stomacho superponat, et super umbilicum, et febris cessabit. Nam odor eius corpus hominis interius confortat, sed [non?] tamen caput, sed eamdem fatigationem quae in capite hominis est purgat. |
2 | Et qui tussim, id est husten, habet, idem beneduch cum aloe paratum super pectus suum, ita quod etiam odorem eius naribus capiat, et tussis cessabit. Sed et qui ridden habet, accipiat succum de andorn; vel si in hieme est, accipiat de pulvere eius et plus de aloe, sed et liquiricii plus quam lorber, et haec in vino coquat, et sic per pannum colet, et honigwurtz addat, et cum iam de ridden fatigatur, et cito curabitur, quicunque ridde sit, praeter quartanam. |