monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44 > 23 > 147 > 211 > 5 > 110 > 148 > 172
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXI. DE WALT BERIS . <<<     >>> CLXXIII. DE WICHWURTZ .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CLXXII. DE FUNGIS [Deest in ed].

1 Fungi qui super terram nascuntur, cuiuscunque generis sint, velut spuma et velut sudor terrae sunt, et hominem comedentem aliquantulum laedunt, quia slim et schum in eo faciunt. Sed tamen fungi, qui in sicca aura et in sicca terra nascuntur magis frigidi quam calidi sunt, et aliquantum meliores illis sunt, qui in humida aura et humida terra nascuntur, sed medicinae in eis non multum invenitur.
2 Et fungi, qui in humida aura et humida terra nascuntur, nec calidi nec frigidi ad plenum sunt, sed tepidi, et si homo eos comederit, malum humorem in ipso excitant; et medicina in eis non multa est. Fungi autem qui in quibusdam arboribus, sive stantibus, sive iacentibus, nascuntur, ad cibum hominis aliquantum boni sunt, velut quaedam herbulae hortorum, et comedentem minus laedunt, et etiam interdum ad medicamenta valent.
3 Fungus qui in nuce crescit, nec rectum calorem, nec rectum frigus, sed torporem in se habet, sed ad comedendum non valet, quia in eo excitat . . . Sed si in aliquo homine vermis nascitur, antequam vermis ille vivat, accipe swam qui in nuce crescit, et cum novus est, scilicet recens de arbore ablatus, et eum super ferventem aquam tene, ut inde calidus et humidus fiat, et ita calidum et humidum super tumorem illum saepe pone, et tumor ille, ubi iam vermes crescere incipiunt, evanescet.
4 Si autem ille vermis creverit, ita quod vivus erit, eumdem swam in calida fornace absque prunis aridum fac, et eum ita in pulverem redige, et pulverem illum ulceri saepe superpone, et vermes illi morientur.
5 Fungus autem, qui in fago nascitur, calidus est, et tam infirmo quam sano homini in cibo ad comedendum bonus est. Et homo qui aut infrigiditatum aut limosum stomachum habet, fungum de fago accipiat, cum recens est, et eum in aqua cum bonis herbulis coquat, modico sagimine addito, et tunc pransus modicum ex eo ita satis et saepe comedat, et stomachum eius calefacit, et slim ab eo aufert. Sed et si mulier praegnans, cum fatigatur, ita quod tarda, et gravis, et oppressa est in corpore per gravedinem partus, fungum de fago accipiat et eum in aqua tam fortiter coquat ut totus comminuatur, et tunc per pannum colet, et tunc de succo illo, sufficienter sagimine addito, suffen faciat, et aut bis aut semel in die ex eo comedat, postquam pransa fuerit, et de dolore partus sui levius solvetur.
6 Fungus, qui de holder crescit, frigidus est, nec ad comedendum homini valet, ita ut si etiam aliquis ex eo comederit, debilitatur. Nec etiam ad medicinam multum valet. Fungus qui in salice nascitur, calidus est, et ad comedendum bonus. Qui autem in pulmone dolet et inde pectore demphet, fungum in vino coquat, et modicum cimini et modicum sagiminis addat, et ita suffen illud sorbeat, et etiam ipsum fungum ita comedat.
7 Sed et idem fungus ita comestus dolorem cordis et dolorem splenis mitigat, quia cor interdum ex hoc dolet, quod stomachus et pulmo et splen malis humoribus illud afficiunt. Sed si purgatoriam potionem sumere vis, accipe fungum de salice, cum recens est, et eum aut in sole, aut in calida fornace exsicca, et sic pulveriza, et deinde, cum potionem sumere volueris, de stramonia tolle, et ei de pulvere istius fungi ad pondus nummi adde, et de lacte springwurtz ad pondus oboli, et simul commisce, et ita potionem illam velut aliam potionem ieiunus sume quam homines sumere solent, et purgabit te.
8 Nam pulvis iste fungi huius stramoniam et springwurtz temperat, et malos humores in homine velut bona aromata perscrutatur.
9 Et si quis wisza in oculo habet, fungum salicis ad solem exsiccet, et postea, quoties wisza oculorum curare voluerit, eum in aqua per brevem horam ponat, et deinde aquam, quam in se trahit, excutiet, et tunc de succo, quem in se habet, cum penna ad palpebras striche, ita etiam quod oculorum interius modicum tangat, et hoc faciat per quinque aut per tres noctes, cum dormitum vadit, et curabitur.
10 Fungus, qui in piro nascitur, frigidus et humidus est, et homini ad comedendum non obstat nec prodest. Sed homo, cui caput grindig est, fungum de piro accipiat, cum recens est, et succum eius in baumoleum exprimat, et tunc abiecto eodem fungo, cum baumoleo isto caput suum saepe perungat, et curabitur. Et qui scabiosos ungues habet, de fungo piri accipiat ad latitudinem unguis sui ubi grinte est, et in felle bovis, et non vaccae, intingat, et ita pars illa in felle isto intincta, quam super unguem suum posuit, interius exsiccatur, iterum in eodem felle intingat, et eodem unguis pulcher ibi crescit.
11 Fungus, qui in aspa crescit, calidus est et limosus, et ad comestionem hominum non valet, et nulla medicina in eo reperitur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.106

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CLXXI. DE WALT BERIS . <<<     >>> CLXXIII. DE WICHWURTZ .
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44 > 23 > 147 > 211 > 5 > 110 > 148 > 172

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik