monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 129 > 150 > 202 > 207 > 196 > 146
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, CXLV. DE CONSOLIDA . <<<     >>> CXLVII. DE GRENSING.

Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, Caput CXLVI. DE BYVERWURTZ [II, 152].

1 Byverwurtz [Rustica ed.] calida est et modicum frigida. Radicem ergo et folia biverwurtz pulveriza, et quantum medietas eius pensat, tantum de pulvere bertram ponderat, tantum de pulvere cynamomi ei addat, et commisceat; et pulverem istum hoc modo commixtum quotidie aut cum pane, aut cum calido vino bibe, aut in suffen comede, et nullam magnam aut diuturnam infirmitatem habebis usque ad mortem tuam.
2 Et nullus homo pulverem istum sic paratum devitet; quia si sanus est et pulverem hunc quotidie comedit infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit; et qui infirmus est, si eum comederit, sanus erit. Sed pulverem per pannum servare poteris sanum, eum in novum fictile vas pone de limo factum et aridum, et ita sub terra funde, et clausum tege, atque sic vires tuas obtinebis [Huius capituli textum, in codice mancum et corruptum, ex editione sistimus: «Rustica calida in bono temperamento est. Homo autem qui sanus esse vult, radicem et folia rusticae pulverizet, et quantum medietas eius pensat de pulvere piretri addat, et quantum medietas piretri ponderat tantum de pulvere cinnamomi commisceat, et pulverem istum quotidie cum pane, aut in sorbicio, aut in calido vino bibat, et nullam magnam vel diuturnam infirmitatem usque ad mortem suam habebit. Et nullus homo pulverem istum devitet, quia si sanus homo illum quotidie comederit, infirmus ad longum tempus in lecto decumbens non erit: si infirmus comederit, sanus erit. Sed ut pulvis iste per annum servari possit sanus, in novum fictile vas ponatur, et clausum cum terra tegatur, et sic vires suas retinebit.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.95