1 | Cranchsnabel valde calida est, et modicum humiditatis habet, et etiam fere vires pigmentorum in se habet. Accipe ergo kranchsnabel, et minus de bertram [Piretro ed.], quam de kranchsnabel, sic nucis muscatam, minus quam de bertram, sic et haec in pulverem redige, et simul commisce, et qui in corde dolet pulverem istum aut cum pane comedat, aut absque pane, et manu sua lingat, et melius habebit, quia optimus pulvis est ad sanitatem cordis. Et qui nazeboz habet, eumdem pulverem naribus suis apponat, et odorem eius in se intrinsecus trahat, et nazeboz levius et suavius se solvet, et cito evanescit absque periculo hominis illius. |
2 | Sed et qui husten [tussim ed.] et gebrech [constrictionem ed.] in pectore habet, cum farina et pulvere isto kuchelu [tortellos ed.] in patella ponat, sagimine aut butyro addito, et ieiunus et pransus saepe comedat, et husten et ulcus pectoris leniter et suaviter solvit, et finiri facit, et sic homo melius habebit. Et etiam qui in pectore dolet, ita quod eum pectus demphet, aut qui in gutture dolet, ita quod vox subtrahitur, eumdem pulverem in calido vino bibat, et in pectore ac in gutture melius habebit. Sed et qui in capite dolet, ad pulverem istum lucidum sal aut assum sal addat, et ita aut in pane comedat aut in manu sua lingat, et melius habebit. |